

Liber Paralipomenon Primus*
Caput 2: Versus 25
Nati sunt.Hactenus scriptor historiae texuit generationem duorum filiorum Hesron, duorum posteriorum, id est, Aram et Calubi, de quibus prius narravit; quia regiam et sacerdotalem quoquomodo voluit innotescere dignitatem. Nunc autem ad primogeniti, id est Jerameel, genealogiam redit.